monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12 > sectio 160 > sectio 70 > cpl894.164 > 81 > 1 > 13 > 11 > 216 > sectio 67 > sectio 19 > 5 > sectio 28 > CAPUT XXV. > sectio 26 > sectio 33 > sectio 48 > 2 > CAPUT XVI. > sectio 120 > sectio 1 > 13 > 26 > sectio 39 > sectio 36 > 4 > sectio 27 > sectio 12 > sectio 18 > 38 > sectio 168 > CAPUT XV. > sectio 67 > sectio 130 > CAPUT XXXI. > sectio 82 > 57 > sectio 21 > 5 > sectio 80 > CAPUT XLV. > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 9. <<<     >>> 11.

10.

1 Quae virgo audiat nullum praemium esse integritatis, et non ingemiscat; absit enim ut facile credat, certe ut non studia deponat, et intentionem suae mentis inflectat? Quae vidua cum compererit nullum esse fructum viduitatis, mallet servare fidem coniugii, et in tristibus degere, quam se credere laetioribus? Quae coniugii districta vinculo, si audiat quod nullus honos castitatis sit, non possit incuriosa tentari corporis aut mentis facilitate? Et ideo Ecclesia quotidie in lectionibus sacris, in sacerdotum tractatibus laudem pudicitiae, gloriam integritatis personat.